Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

740 inspectio cordis talenta lucrato, atque alteri, qui lucratus erat quinque; ideo, quod uterque eorum secundum concredita sibi talenta se gessit. Hinc tu multum tibi debes gratulari, quod eadem visione bea- tifica fruiturus es in caelo, (si tamen perseveraveris in bono) qua fruuntur sancti Martyres, qui intolerabilia fere tormenta pro Christi nomine pertulerunt. Vide tantum, ne gratiamDomini in vanum recipias, si in te fuerit vacua reperta. In Festo Confessoris non Pontificis, ut in festo Sancti Nicolai. In Communi Virginum, Ante Sanctissimam Communionem et Post, ut in festo Sanctae Catharinae [ff. 141v-142r]. In Communi non Virginum, sicut in festo Sanctae Marg[aritae] [ff. 124r-125r]. In Dedicatione Ecclesiae Ante sanctissimam Communionem 1. “Ascendit in arborem Sycomorum” [Lc 19[, 4]). Considera Sycomorum ficum fatuam Latine dici11 ac propterea per eam nobis innui, ut ea, quae mundo videntur esse fatua, amplectamur, si vera Dei sapientia velimus potiri. Designari [156v] quoque per Sycomorum Christi crucem atque doctrinam, perpende; quam dediti mundo mortales iudicant omnino maximam esse stultitiam. Sed revera sine ea videri Deus non posset, sicut eum non vidisset Zachaeus, nisi ascendisset sycomorum. Unde recte sanctus Gregorius: “Pusillus,” inquit, “Zachaeus sycomorum subiit, et Dominum vidit, quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur”12. 11 Cf. SLL, s.v. Sycomorus: “Quasi fatum ficum dixeris”. 12 Gregorius Magnus, Moralia in Iob, l. 27, n. 79, uti allegantum in: CLCE, III (Comment. in Lucam, c. XIX), p. 428, et in CChrL 143 B, p. 1392.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==