739 recollectiones in communi 2. “Tradidit illis bona sua” [ibid.]. Considera, et expende, quae talenta a Domino acceperis, ut eis commode possis uti; ad quid te fecit aptum, ut te ineptum non reddas. Audi Gregorium, qui serio se super hoc Servatoris punctum reflectens, non leviter effatus: “Considerare”, inquit, “nos admonet” (Servator), “ne, nos, qui plus caeteris in hocmundo accepisse aliquid acernimur ab auctore mundi; graviusb inde iudicemur”. Cuius rei rationem subdens: “Cum enim”, ait, “augentur dona, rationes etiam crescunt donorum”. Atque hinc infert: “Tanto ergo esse humilior, atque ad serviendumDeoc promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione”10. b “cernimur, ab auctore mundi gravius” (CLCE; CChrL) b om. “Deo” (PL) Bene haec trutina et diligentissime talentis acceptis cooperare, maxime vero, quod etiam in praesenti Communione novi tibi aliquid gratiae Dominus sit collaturus. [f.156r] Post Sanctissimam Communionem 1. “Abiit autem, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis” [Mt 25, 16]. Considera pertinere hoc ad servi boni fidelitatem, ut augeat Domini sui proventus, non minuat. Similis a te fidelitas requiritur, in cooperatione gratiae Dei, ut secundum illius mensuram perfectionis in te redundet amplitudo. Ergo, si vales aliquid lingua, operare; vales manu? operare; vales ingenio? operare. Sic tuis talentis alia lucraberis. 2. “Ecce alia duo” [Mt 25, 22]. Animadverte hic, nihil a nobis Dominum exigere supra vires nostras: quandoquidem non minorem dedit mercedem servo bina 10 Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelis, hom. 9, in 1) CLCE, II (Comment. in Matth., c. 25), p. 257; 2) PL 76, col. 1106 (Lib. I): 3) CChrL 141, p. 58, vv. 1-6 (“atque ad serviendum promptior”, in nota textuali).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==