738 inspectio cordis nostri submittit, eosdem profligat; ut et nobis meritum crescat fortitudinis et illi cumulus accrescat gratiarum actionis. Nam sicut populum Hebraeum promissionis terram adeuntem praecedebat in columna ignea noctu, nubila diu8, ut veluti fidelis ductor non viam solum illi monstraret, sed hostes etiam illius prosterneret, ita quosque suos melioris aevi moderni servos non deserit unquam, in bellis praesertim spiritualibus gerendis. Utque nobis ducatum praestat in caelestem patriam tendentibus, sic opem fert pugnantibus cum inimicis quibuscunque nostris. Hac de causa te hodie mensae suae adhibuit, ut ab eo illuminareris in via et roborareris ad luctam. Tempore Paschali, Ante Sanctissimam Communionem et Post, ut in festo Sancti Marci Evangelistae [v. supra, f.111v]. In Communi Confessoris Pontificisa a in ms. datur hic sequens annotatio marginalis: “Pro festo s. Nicolai” Ante Sanctissimam Communionem 1. “Homo peregre proficiscens” [Mt 25[, 14]). Considera, te esse viatorem, peregrinum super terram; non habere permanentem stationem. Corpus enim tuum, cum de terra sit, eo properat regredi, unde venit. Anima vero caelo trahens originem [f.155v] illuc quasi ad centrum tendere debet. Tu da operam, ut ab hoc non aberret centro carneis deorsum voluptatibus abstracta. Denique sicut peregrini nullum hospitale9 ex negligentia pertranseunt, in quo se sciunt bene tractandos in eoque sic sibi provident, ut non deficiant in via, sic tu, miselle peregrine, totis viribus enitere, ut tam fructuose Communioni prae- senti intersis sacraque synaxi reficiaris, quatenus fortius gressum in cursu peregrinationis tuae figas. 8 Cf. Ex 13, 22. 9 Evidetur sermo est hic de hospitio pro peregrinis.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==