737 recollectiones in communi mus ad Crucem, quam ideo nobis Deus suppeditat, ut per eam nos ad caelestem patriam deducat. 2. “Oportet [...] haec fieri” [ibid.]. Considera, quod sicut aqua necessario moveri debet, ne stando corrumpatur, sic hominis animum opus est variis afflictionum fluctibus agitari, ut otiosus non vitietur. Ventus purgat aerem, tribulatio mentem. Ingens ergo tibi praestari a Deo beneficium iudica, quum te permittit vexari quocunque tandem genere acerbitatis. Interne torque ris? oportet haec fieri. Externe turbaris? et haec oportet fieri. Homo te cruciat? malum hoc, ut tibi videtur, necessarium est. Tentatio, scrupuli, daemones te angunt? hac sine re non te puta fore salvum: quia in patientia forti, est tibi anima tua possidenda. Post Sanctissimam Communionem 1. “Nondum statim finis” [ibid.]. Considera, vitandam tibi esse animi elationem et nimiam fiduciam; quasi passionibus tuis mortificatis iam tibi nullus timendus hostis, nullum periculum sit metuendum. Nondum enim tuae vitae finis, quam quousque trahes, semper aliquid lapsus pavere cavereque debes. Humilis tibi videris? at puta radicem adhuc quampiam superbiae in imo cordis occuli. Patientem te iudicas? scilicet eo usque, [f.155r] donec venerit occasio furendi. Resignatum te esse censes? forte veniet aliquando tempus, cum in re minimi momenti tuusa eris. a in ms. datur hic sequens annotatio marginalis: “Pro festo s. Nicolai” Itaque metue semper aliquem hostem, cave tibi a teipso. Nondum passionum domitarum finis est; reviviscent iterum, iterumque tibi bella movebunt. 2. “Nolite terreri” [ibid.]. Considera, merito nos moneri a Salvatore, ut, auditis proeliis non tam corporalibus, quam spiritualibus, non terreamur. Ipse enim Dux noster est, ipse opifer; quos hostium in oppugnationem
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==