736 inspectio cordis quidpiam inordinati abs te commissum est, iam id gratiarum actione compensa. 2. “Rogat ea quae pacis sunt” [Lc 14, 32]. Nec tu male feceris, si vires exiguas inesse tibi ad bellum cum tentationibus gerendum videns, rogaveris aeternum Dominum, ut in pace te conservet ac omnem inimici animae furorem et audaciam et impetum pro te ipse frenet. Pax Spiritus Sancti fructus est, pax indicium filiorum Dei, pax bonum usquequaque necessarium. Roga ea, quae pacis sunt; ineptus bello producendo, ineptus ferendis tumultibus et turbationibus sustinendis. Tametsi memor esse debeas, a Deo pacem dari, non quomodo mundus dat5. Scilicet qui aeternae insciat quieti, pacem hac in vita non alibia quaerit, quam in tribulationibus et tum se suaviter quiescere putat, cum aliquid patitur adversi. a in ms. correctum, uti videtur, ex “aliam” (relictum est tamen: “alibri”!?) Tempore Paschali, ut in festo Sancti Marci Evangelistae, supra folio [111v-112v]. In Communi PluriumMartyrum6 Ante Sanctissimam Communionem [f.154v] 1. “Cum [...] audieritis praelia nolite terreri” [Lc 21[, 9]). Considera praesentem vitam esse militiam7. Militandum scilicet nobis est, si non cum adversariis, certe cum nostris passionibus; atque inde sit, ut semper occasionem tam patientiae quam fortitudinis habeamus. In hoc res tota sita est, ut magno animo quaelibet molestiam nobis inserentia subeamus; neque trepide5 Cf. Io 14, 27. 6 Hodie dicitur: “In communi martyrum – Pro pluribus martyribus”. 7 Cf. Iob 7, 1.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==