Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

735 recollectiones in communi Clara sunt amantissimi salutis tuae Servatoris verba; quibus tibi declarat, neminem posse fieri suum discipulum, nisi patienter sit fortis et fortiter patiens. Et sane prope fatuus videri potest, qui volens in schola crucis Magistro Iesu profectum facere, nolit sibi occurrere aliquid adversi, duri, acerbi, tolerandum. Profecto nemo hic sapiens, nisi patiens. Tu igitur, in praesenti Communione non tam caelestes delicias et mellifluas suavitates appete, quam, ut cor tuum animusque firmetur ad patiendum, pete. 2. “Quis [...] volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus? ” [Lc14 [, 28]). Considera, te debere prius ad assequendam religiosae vitae perfectionem media quaerere, quam perfectionis apicem conscendere incipias. Ut enim sine sumptibus nullum aedificium, sic sine mediis nulla virtus. Vis autem scire, quibus mediis ad perfectionem utendum? Non aliis, quam Regulis tibi a Deo propositis ad servandum. Maior enim nulla est perfectio, quam pura observatio Regularum. Hinc, qui extra Regulam graditur, extra viam perfectionis est propiorque sit inferno, quam caelo. Tuum ergo erit, nihil sanctius in vita, quam religiosas cum Dei praeceptis regulas custodire, ut tantum in amore Dei proficias, quantum in observatione regularum. Post Sanctissimam Communionem 1. “Sedens prius cogitat” [Lc 14[, 31]). Ut ante negotium inchoandum quiete opus est animi, quatenus illius conficiendi melius expendatur ratio; sic post confectum ad eandem redeundum est quietem, ut, quid illi desit, vel optimum appositum [f.154r] sit, advertatur. O anima! sentisne, a quo redis negotio? Negotium scilicet tuum erat cum Deo, quem incorporatum sumpsisti. Consiste igitur tantisper et sensus tuos recolligens quiesce aliquantum expendeque, ut te in hoc negotio habuisti, qui illud tractasti. Quodsi tuae aliquid praeparationi defuit, si in ipso sumendae Eucharistiae actu

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==