Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

734 inspectio cordis Evangelio, salutent per viam homines. Quod tametsi bonum sit, possit nihilominus ex hoc bono ingens oriri malum. Cum praesertim experientia discamus, a salutatiunculis descendere homines ad confabulatiunculas, ab his ad detractiones et postea ad rixas, iurgia, contentiones, maledictiones, blasphemias. a in ms. erronee: “Urbanitatis” Demus autem haec non inveniri in Dei servis: tamen prohibuit Dominus discipulos salutare per viam homines, ne in opere sibi commisso ad exequendum moram vel minimam, etiam honestis salutationibus occupati, facerent. Hinc collige, quanta tibi a mensa Domini recedent cautelab adhibenda est, ne otiosis collocutionibus diffluas, ne vanis negotiolis te occupes, ne per inutilia animum distrahi sinas. Neminem per viam salutaveris, sed agenda age. b in ms. erronee: “cautella” 2. “Primum dicite: pax huic domui” [Lc 15, 2]. Tibi hoc a Domino dictum esse puta: ut inter omnia tranquillitatem animi procures, nec te spontaneis turbationibus involvas. Decet enim, ut, habendo in corde tuo Principem pacis, interna pace vel maxime perfruaris. At simul opera tibi danda est, ut Domus, nempe communitatis, in qua degis nullo pacto quietem perturbes. Quin potius inter primos labores hunc assume praecipuum, ut hominumcorda invicem sibi concilies. “Beati:, enim, “pacifici: quo- niam filii Dei vocabuntur” [Mt 5 [, 9]). In Communi Martyris4 Ante Sanctissimam Communionem 1. “Qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus” [Lc 14[, 27]). [f.153v] 4 In libris liturgicis hodiernis dicitur: “In communi martyrum – Pro uno martyre”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==