733 recollectiones in communi immensos labores, tormenta mortemque divinus amor unicus et promovebat et condiebat. In Communi Evangelistae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Messis quidem multa, operarii autem pauci” (Lc 15[, 2]). Considera, vehementer Deum negligentibus operariis irasci, propterea quod cum videant multam messem, non admoveant illi manum; quod nimirum oscitanter curent animarum salutem et patiantur sibi eripi a daemonibus a frumentum electorum. a in ms. hic, per inadvertentiam, sine necessitate repetitur verbum “eripi” Ergo tu persuadeas tibi, idcirco te hodie ad mensamDominicam admitti, ut sedulo diligenterque labores in agro Domini, neque ullam succurrendi saluti proximi occasionem praetermittas. 2. “Nolite portare sacculum, neque peram” (Lc 15[, 2]). Considera, sacculum tuum peramque esse propriam voluntatem propriumque amorem. Sicut enim in sacculo et pera multae diversaeque res contineri possunt, sic in propria voluntate proprioque amore infinita sunt vitia comprehensa, quin omnia; adeo, ut nulla imperfectio, nullus defectus, nulla culpa, nullum denique peccatum aliunde, quam a voluntate propria et amore proficiscantur. Cum igitur vadis ad mensam Iesu Christi, noli tecum portare sacculum hunc et peram; sed depone haec per generosum propositum sic, ut amplius non resumas. [f.153r] Post Sanctissimam Communionem 1. “Neminem per viam salutaveritis”(ibid.). Considera, velle Dominum, ut consuetae aliquando urbanitatesa obliviscamur, ne ex urbanis fiamus mundani. Propterea prohibet discipulos, ne circumeundo universum orbem cum sancto
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==