732 inspectio cordis haustasque displicentias odium in alium fove2, quia In quo corde non est amor proximi, in eo etiam Deus non est”. Post Sanctissimam Communionem 1. Considera, non absimilem esse divinae amicitiae comparandae modum atque is est, quo hominum solet amicitia comparari. Homines universi, illos vere sibi amicos esse censent, quos habent non solum precibus suis, verum etiam nutibus obsequentes. Ita Deus vocat amicos illos, quorum voluntatem suae videt in omnibus conformem, uti patet ex monito Apostolis dato: “Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis” (Io 15[, 14]). Quam multi multos quaerunt modos, quibus in [f.152v] amicitiam principum et variorum hominum sese possint insinuare. Tu, facile potes esse Regis immortalis Amicus, si feceris tantum illius voluntatem. Et profecto quid nolis facere, ut Dei sis amicus, ut illius favorem habeas, quando quidem vides mirabilia et quandoque vilissima servos officia exercere, ut gratiam possint habere Dominorum? Cave; ne te, qui filius lucis es, prudentiores sint filii tenebrarum3. 2. Perpende, tibi Deum benefacere ex puro amore tui. Unde id, quod te in saeculo perire non reliquerit, quod ad Religionem vocaverit, quod hic peccantem non merito puni[v]erit ut solet multos, quod emendationem tuam patientissime expectet, quoties laberis et a perfectionis via devias; quod te quotidianis gratiis, imo momentaneis locupleret, ex amore tui pure facit. Quare te quoque fas est, ex puro amore Dei, omnia bona operari, omnia dura sustinere; sicut fecit hodiernus Apostolus, cuius 2 Textus hic allegatus, secundum annotationem marginalem, tribuitur S. Philippo Nerio. Attamen non potui invenire hunc textum in operibus eius vitam et dicta praesentantibus. Aliud simile dictum inveni, cf. Gasbarri Carlo, Filippo Neri nella testimonianza dei contemporanei, Roma 1974, p. 66: “Quanto alla tolleranza versi I prossimi, Filippo ebbe a dire: ‘Quanta patientia hebbe Christo Re e Signore del Cielo e della terra con gli Apostoli, soffrendo da essi molte inciviltà et male creanze [...] quanto maggormente dobbiamo noi sopportare il prossimo se usa con noi inciviltà’”. 3 Cf. Lc 16, 8.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==