731 ??? [f.152r] PARS III Recollectiones in Communi Diebus Festis Apostolorum Extra Tempus Paschale et Tempore Paschali Ante Sanctissimam Communionem 1. “Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem”(Io 15[, 12]). Considera, sine charitate nullum coetum posse consistere: quare non monito solum suo, sed etiam praecepto voluit Apostolos Iesus ad mutuum amorem obligasse. Sicut enim humanaa membra corporis talem habent secum sympathiam, ut invicem iuvent se continuo mutuoque sibi deserviant, ita Ecclesiae Dei et cuiusvis Religionis, Congregationis, Societatisque homines, ex quibu illab, quasi corpus quoddam ex membris, compacta est, mutuam sibi omnino debent praestare charitatem et deferre obsequium. Unde tibi tantum puta inesse perfectionis, quantum habes charitatis. a in ms. erronea correctio in “humani” b sub “illa”, secundum contextum, evidenter intelligitur “Ecclesia Dei” 2. Considera, non abundare illum dilectione Dei, qui non abundat dilectione proximi. Pendet enim quodammodo divina dilectio ab humana: quia si hominem, quem prae oculis habemus et videmus ad imaginemnobis consimilem formatum, non amamus, quo- modo possumus amare Deum, quem nec vidimus qualis sit1, nec scimus, quid sit? Unde merito quidam monet: “Omnes personae amore amentur vero: nec unquam ob verba quaepiam in te effusa, 1 Cf. 1 Io 4, 20: „[...] Deum, quem non videt, quomodo poest diligere?”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==