741 recollectiones in communi 2. “Festinans descende” [Lc 19, 5]). Descendendum et tibi est festinanter ad cor tuum, siquidem pariter se ad te Dominus ipse invitat, sicut invitavit ad Zachaeum. Praecurre igitur quantocius in cubiculum pectoris tui et magno hospiti diversorium ibi praepara: hodie enim in domo tua oportet eummanere. Quae, quam felix est futura, si invenerit eammundatam scopula examinis, unda contritionis! Descende ergo, descende festinans in domum tuam caeli Hos- pitem eo introducturus, cui utinam ne displiceat mansio tua! Post Sanctissimam Communionem 1. “Ecce dimidium bonorum meorum [...] do pauperibus” [Lc 19, 8]). Vides liberalitatem Zachaei, post visitatam a Servatore domum suam bona omnia cum pauperibus dividentis? Hoc scilicet tibi faciendum est, nimirum dividenda cum pauperibus, nempe delinquentibus, charismata omnia, quae in praesenti sacra mensa obtinuisti. Ut enim pauperes e magnatum discendentes conviviis, solent buccellas conservatas in socias partiri, sic tu emendicato Dei lumine in sanctissima Eucharistia, non solus tantum frui debes, at alios eti[a]m illustrare, eos praesertim, qui tantam atque tu saepius communicandi non habent potestatem. 2. “Reddo quadruplum” [ibid.]. “Ecce camelus” (ait Venerabilis ille Doctor Zachaei subitam muta tionem admiratus) “deposita sarcina per foramen acus [f.157r] transit; id est relicto divitiarum amore, benedictionem dominicae susceptionis accipit13. Ubi enim Christum Dominum excipit hospitio, illico avaritiam sensit proscribi de suo corde. Qua- re defraudatos a se superabundanti restitutione cumulat. Redde et tu Deo, quod accepisti; proximo, quod teneris; Deo, gratitudinis debitum; proximo aedificationis exemplum: ne alias gratis in te Christus Dominus iudicetur fuisse hospitatus. 13 Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, prout allegatum in: CLCE, III, p. 430 (Commentaria in Lucam, c. 19).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==