729 recollectiones in totius anni solennioribus festis 3. “Accepit puerum, et matrem eius” [M 2 , 14]. Expende sanctum Iosephum gravissimas itineris aerumnas, difficul tates, aestus, labores suavissime tolerasse, divinissimi tantummodo pueri Iesu aspectu recreatum. Quare, ut tu, quoque duras huius vitae molestias, cruces, angustias, calamitates delectanter feras, en idem Iesus tibi sese in Sacramento reliquit, ut eius fruitione solareris, conspectu recreareris, sumptione reficeris atque roborareris. Habes itaque magnum itineris tui, quod carpis ad aeternitatem solatium praesentem in sacro altari Dei Filium. O te beatum! si non bibas Aegypti aquam turbidam, sed illius tantum appetas refrigerium! si non quaeras consolationemmundi, sed solummodo sis contentus consolatione Dei. Et si hanc, quo- niam sapiens et iustus est, aliquando negaverit, etiam tum beatus es futurus, si tuam ipsius voluntati conformabis voluntatem. Post Sanctissimam Communionem 1. “Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph” [M 2 , 13]. Si divus Iosephus angelicae statim ce[n]suit esse parendum admonitioni, licet eam reiecisse cum iusta excusatione, utpote dormienti sibi oblatam, quo tempore plurimis mortalibus stygia phantasmata solent illudere, potuisset, tu visibilem vocem Domini, imo personam ipsam num parvi aestimabis? Quae inclusa tuo pectori te monet, ut fugias in Aegyptum, hoc est a voluptatibus te avellens ad crucem applices. Aegyptus enim, nihil aliud quam angustias et tribulationes sig- nificat. Unde cum te Dominus vult in Aegyptum fugere, docet, tibi ad suam normam contemnendas esse fallaces illecebras huius mundi et perpetuam crucem amandam baiulandamque, a qua deinde sis revocandus in aeternam regionem gaudiorum. Itaque, elige semper aliquid pati potius, quam consolationibus abundare. Siquidem sapientis ipsius iudicio semper luctus potior est laetitia124, imo utilior. 124 Cf. Eccle 7, 3.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==