Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

728 inspectio cordis In Ffesto Sanctorum Inncentium Ante Sanctissimam Communionem 1. “Surge et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Aegyptum” (M 2 [, 13]). Considera, velle Deum, ut non solum devotus eius Filii servus sis, verum etiam Divinae Matris. Tanti aestimat hic Matrem, ut eam nolit esse absque Filio, nec Filium absque Matre. Unde mandat Iosepho ut simul Matrem cum Filio tollat utrumque periculo subducat et in securam Aegypti stationem deducat. Quare cum hodie pro tua devotione Filium intra tua viscera sis admissurus, debes etiamMatris meminisse, gratias ipsi persolvendo, quod istum Dominum et Redemptorem tuum suis nutriverit uberibus, qui te suis nutriet vulneribus, pascet carne, sanguine potabit. 2. “Et esto ibi” [ibid.]. Admirari forte voles, quod Iesu Christi parentes angelus in Canopaeas regiones122 expediat; nihil tamen iisdem viatici promittat, nullam curam spondeat, sed manere diutius iubeat pauperes, inopes, omni humana ope et auxilio destitutos et quidem inter homines ido[lo]latros. At illi, nihil divino iussui repugnantes, non intra se quidquam murmurantes, non inopiam suam praetendentes et angelo exponentes, pergunt, quo amandantur pleni fiducia, quia pleni obedientia. Disce, tu, semper ordinationem divinam studiosius amplecti eaque contentissimus esse, quamvis forte debilem te fore sentias et ineptum ad ea, quae tibi per suos vicarios, puta Superiores, iniungit; nihilominus iactans super Dominum curam tuam123, confide tibi illum auxilio futurum. Cave unquam ordinationem postponas illius, a qua tuam pro certo salutem pendere scito. [f.151r] 122 Canopus – “a city in Lower Egypt, [...]; hence meton., Lower Egypt: Verg., and Egypt generally: Luc. Adj. Canopoeus, -a, -um, of or belonging to Canopus”. Ita is Cassel’s Latin Dictionary” (CLD), ed. 1979, s.v. Canopus. 123 Cf. Ps 54, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==