726 inspectio cordis Tu, si velis a Iesu diligi, virtutes, quas Ioannes exercuit dilige et exerce. 2. “Recubuit in caena Domini super pectus eius” [ibid.]. Omnium Evangelistarum doctrina sublimiorem divus Ioannes mundo tradidit, quam non aliunde profecto hausit, quam ex illo, super quod recubuit, pectore divinissimo. Tu itaque cogita: quanta illa dona, talenta, gratias, quam sublimem scientiam acquirunt, qui sese digne ad introducendum [f.150r] in suum pectus Dominum praeparant. O si haurire vis caelestis sapientiae liquores hodie e pectore Salvatoris, proscribe ex tuo mundanam scientiam, ut vacuum ille veniens inveniat, et quasi in tabula rasa, quidquid velit, imprimat! 3. “Quid ad te?” (Io 21[, 22]). Considera summopere displicere divinae Maiestati humanam curiositatem. Hinc, etsi divus Petrus iam fuisset pro summo capite Ecclesiae constitutus, tamen illi curiosius de Ioannis obitu inquirenti responsum est: “Quid ad te?” Ergo tui solius vita, mores, actiones tibi sunt inspiciendae. Tui solius examinanda conscientia dum sacra mysteria sumpturus accedis. Propriae tantum praeparationi insiste; alii, qualiter se prae- parent ad sacram mensam, ne inquiras. Denique de te solo cogita: an conformis divinae voluntati sis? an tua munia rite obeas? an satisfacias officiis? vocationi? functioni? Vivant alii iuxta divinam ordinationem; tu, eadem ordinatione contentus esto. Fruantur quiete, pace, solatiis et mollius tractentur; tu, impositam humeris tuis crucem porta. Nam Dominus scit, quid agat tecum, qua te via ad se ducat; quam si contemnas, ab aeterna felicitate deviabis. Post Sanctissimam Communionem 1. “Domine, quis est qui tradet te? ” []Io 21, 20]. Quanta sollicitudine divus Petrus quaerebat traditorem Christi, tanta, tu, sedulitate debes invigilare, ne tradas Christum, quem hodie suscepisti, si minus religiosis occupationibus deditus, et ad
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==