Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

725 recollectiones in totius anni solennioribus festis Hoc pariter tecum facit, cum per tam frequentem sacrae synaxeos usum sensus tuos in solo amore sui defigere nititur, a rerum mundanarum et proprio amore abstrahere et ad devotionem colligere. Tu, contra resistis et causam desolationis internae ipsemet tibi cudis. Sed vide ne forte propter hanc contumaciorem negligentiam, sic tandem te derelinquat Dominus, ut nunquam, aut sane tardissime ad te redeat. In Festo Sancti Ioannis Evangelistae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus” (Io 21[, 20]). Causas dilectionis, qua complectebatur sanctum Evangelistam Filius Dei, plurimas eius virtutes fuisse considera. Prima assignari potest, quod cum iunior aetate fuerit secutus tamen est Iesum promptissime etiam ab ipso piscationis actu et nunquam deinceps recedere ab ipsius sacro latere voluit. Secunda est, quod magno constantique animo sese ad patiendum cum Christo et pro Christo ad omnemque ferendam crucem obtulerit: cum enim suo cum Fratre interrogatus a Salvatore fuisset: “Potestisnea bibere calicem, quem ego bibiturus sum?” animose respondit: “Possumus” [Mt 20, 22]. a “Potestis” (BSV) Tertia causa, quod fuerit castissimus et hinc illi tanquam virgini Virginem Matrem e cruce pendulus Dominus commendavit. Quarta: quia summo amore prosequebatur Magistrum suum, non amore carnis, quod suus esset frater, sed amore spiritus, quod eum Dei Filium agnosceret et uti verum Messiam veneraretur. Probavit autem tunc amorem suum, quando omnibus discipulis fuga dilapsis, solus ipse ad Pontificem, ad Iudicem, ad crucem Iesum secutus erat, nec ab eo divulsus est, nisi iustis sanctissimo corpori persolutis.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==