Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

724 inspectio cordis Post Sanctissimam Communionem 1. “Sanguis iustus, qui effusus est super terram” [ibid.]. Perpende, si Dominus effusionem sanguinis iustorum ab Hebraeis occisorum sic exaggerat eundemque se e manibus eorum alicubi requisiturum dicit. Quo putas rigore iustitiae suum sanguinem a te requisiturum est, quem hodie tibi in sancta mensa propinavit, quove animam tuam ab omnibus penitus imperfectionum maculis abluit? Tu tamen forsitan eam rursus non paucis culparum sordibus infecisti. O quam tibi iustissime intra cor tuum possit non sine minis dicere: non metuis, ne veniat super te sanguis iustus, qui effusus est super terram, super te nimirum, qui terra et pulvis es? non vereris, eum tibi damnationi fore, nisi illico poeniteas, poenitendo emendes, emendando in virtutibus proficias et perseveres? 2. “Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta” [Mt 23, 38]. Desolationem Christus Dominus Ierosolymitanis promittit, et praedicit, eam ob causam, quod ab illo recessissent, nec sub illius legibus vivere voluissent. Tu, quoque magnam desolationem animae senties, nec evitabis, nisi prius evites id, quod Spiritum dissipat, non unit cum Deo, quodve sensus sub illius voluntatis pennis, tanquam sub alis gallinae pullos, continuo quiescere non sinit; nisi colloquia vana fugias, omnem tam superfluia sermonis, quam inutilis lectionis, tam visus, quam auditus, et gressus curiositatem detesteris; nisi rumoribus exquirendis et vendendis, qui summam pariunt distractionem, distractio vero desolationem, nuncium remittas; nisi denique omne id, quod impedire devotionem et a Deo mentem alienare tuam potest ac solet, non a te removeas. a in ms., ob inadvertentiam, erronee: “superfluri” 3. “Quoties volui congregare filios tuos” [Mt 23, 37]. Sicut Dominus Hebraeos ad unionem semper et sui charitatem componere satagebat tum per legislatores, tum per prophetas, et cum illi recalcitrarent, [f.149v] atque per mutua odia rempublicam perderent, deserti ab eo perierunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==