723 recollectiones in totius anni solennioribus festis obtempera in minimis. Quinimo en ipse Deus homo in sua persona te adit, iam prae foribus est. I, perge, illum invita, suscipe, sed non animo interficiendi, non intentione crucifigendi. 2. “Ut veniat super vos omnis sanguis iustus” [Mt 23, 35]. Adverte bene quam actionem aggrederis, cui te operi accingis. Corpus Domini sumere sanguinemque simul in eo simul bibere vis? Vide [qui] sis, ita te disponas, ne veniat super te sanguis iustus et sit tibi, sicut Iudae in perditionem, non in salutem: sic te ad suscipiendum Iesum praepara, ut lucrum ingens ex illius referas Communione, lucrum scilicet emendationis, profectus, aeternae vitae. Cave, ne te similis illi querela tangat, qua Christus de Iudaeis questus est, quod multos iustos e vivis tollerent: ne simili tor- queare poena atque illi, qui sanguinem eius super se et super filios suos acceperunt. Da potius operam, ut sis ex eorum numero, de quibus dictum est: “Ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion” [Ps 83, 8]. 3. “Quem occidistis inter templum et altare” [ibid.]. O quoties inter templum et aras, non tantum inter pocula et men sas, ab indigne [f.149r] suscipientibus innocens Agnus, Iesus, mactatur, rursusque crucifigitur! Cave, cave tu quidquam istius- modi committere. Zachariam, filium Ioiadae impius Ioas Rex Iudaeae, non recordatus, quae sibi pater eius fecisset bona, in temp- lo occidi curavit.121 Fuge, tu, et evita similem ingratitudinem tamqe grande scelus, ne immemor salutis, quam tibi Dei, quem accedis, Filius copiosissime fuso sanguine comparavit; oblitus beneficiorum multorum, quae toties a sacra illius mensa reportasti, nunc, per indignissimam praeparationem et susceptionem, Prolem aeterni Patris, a quo conditus es et omnibus mundi creaturis praepositus, in crucem hodie tollas inter templum et altare. 121 Cf. 2 Par 24, 20-22.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==