722 inspectio cordis Hoc tibi contigit; cui non de nocte vaganti, non per tenebrosarum sylvarum latebras erranti cum tremore et conturbatione, sed plane habitanti in regione umbrae mortis, tot nimirum tantarumque imperfectionum ac passionum caligine circumvento Lux orta est; quae te, non ut Helice120 nautas ad portum, sed quasi tres illos Dynastas insuetum Astrum, ad ipsum Puerum Deum, non iam in Bethlemitico stabulo cubantem et vagientem, sed in immortalis gloriae throno [f.148v] sedentem ac dominantem est deductura. Consolare igitur, consolare, et consurge; sequere hanc Lucem: induere fortitudine tua, induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem, anima pia; civitas, mansio, domicilium sanctorum Sancti. Quia si consurrexeris et secuta fueris lucem hanc, nempe Dei volutatem, non adiiciet ultra Salvator tuus, ut pertranseat per te incircumcisus spiritus nequitiae et immundus appetitus tibi dominetur. In Festo Sancti Stephani Protomartyris Ante Sanctissimam Communionem 1. “Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis” (Mt 23[, 34]). Considera, “prophetas” esse divinos instinctus et inspirationes, quos tibi Dominus interdum mittit, ut te a peccatis excitent, ad poenitentiam stimulent, a malis ad opera bona revocent; “sapientes” esse Patrum Spiritualium consilia ducumque tuorum in via mandatorum Dei praecepta; “scribas” esse librorum sacrorum lectionem, quae te instruit, ut perfectius vivas, docet, quomodo Deum agnoscas, ames, venereris, quomodo relicto mundo aspires ad caelum et tendas et tandem aliquando eo pervenias. Ne praesumas ergo hos Dei legatos interficere, hoc est flocci pendere, negligere, non exequi: sed eos libenti animo excipito, eis 120 Apud Graecos est Ursa major, quae et Cynosura, signum caeleste (volvitur circa polum); hinc et pro septemtrione ponitur (FLL, s.v. Helice).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==