Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

721 recollectiones in totius anni solennioribus festis O si, tu, tanta prudentia utereris in bonis instinctibus exequendis; si tanta alacritate, in suscipiendis mortificationibus! Sed forte fame spirituali confectus es, debilis, ad omnia ineptus, infirmus. Perge ergo Bethlehem, hoc est ad Domum Panis, ad aram Dei inibique Panem vivum, qui de caelo pro te, velut olim manna pro Hebraeis, delapsus est et primo hodie visus in orbe, summo desiderio, amore, aviditate, reverentia, honestate fiduciaque sume. Et procul dubio reficiet ille tuam internam satietate mentem, qui ibi sub externa specie panis te cupidissime praestolatur. Post Sanctissimam Communionem 1. “Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam” (Is 9[, 2]). De te haec dici posse, de te non absurde explicari adverte. Quid enim fueras antequam Sol iustitiae tui cordis intraret cubiculum? mera nox, Cimmeriae, vel Aegyptiae tenebrae119. Nunc vero circumfusus es lucis aeternae lumine sicut vestimento: anima tua resplenduit sicut sol, a Sole increato, qui hac nocte orbi illuxit, illuminata. O te felicem, qui tanti luminis particeps redditus es! Utinam tibi sempiternam diem pariat. 2. “Consolamini, consolamini, popule meus; dicit Deus vester” (Is 40[, 1]). Ita sane est, novam amaenitatem assumpturus es: novo et insolito gaudio perfundendus; cuius unicam habes causam, quod scilicet Deus hospes mundi hodiernus ad te quoque inter plurimos diverterit. Quis enim in adventu regis sui ad suam domum non gaudio exultaret? Tu, Regem tuum apud te habes. Quis a mag- no quodam praestantique hospite visitatus non esset hilaris? Te hospes, Iesus veniens ab alto, maximus dignissimusque visitavit. Quis in nocte ambulans et per densas opacasque sylvas discurrens errabundus alicubi proximo lumine viso non totum se dedat laetitiae? 119 Cf. supra, n. 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==