720 inspectio cordis quemadmodum ipse hodierno die pro filio Iosephi computatus est et Iosephos [s] inter filios David adscriptus. Pacem denique precaberis a Pacis Principe, non, quae adversitate prorsus omni careat, sed quae bello indefesso comparetur: quoniam ipse quoque ipsis in cunis hostium insidias, brumae frigora, hominum inurbanitatem, vel potius impietatem maximam experitur, reclinatus in praesepio idcirco, quod non haberet locum in diversorio. 2. “Omnis mons et collis humiliabitur”[ibid.]. Utinam tibi hanc gratiam conferat hic, qui hodie in cunis adhuc positus iam perorat: “Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde” [Mt 11, 29]: ut fastum omnem tuum, qui instar collis, vel potius montis alicuius gravissimi, animae tuae, ut Aethna Gigantheo pectori118, incubat, conterat, humiliet, auferat! Et revera, quis hominum audeat amplius superbire, caeli ter- raeque Dominum ita sui causa humiliatum videns, ut e solio caelestis Regni, ad angulum stabuli; ab angelis ad pecora demiserit sese; immortalisque semper existens mortali carne voluerit vestiri? An te isthaec eius inaudita humilitas, non penetrabit; non ad amorem sui et imitationem alliciet? [f.148r] 3. “Transeamus usque Bethlehem”, etc. (Lc 2[, 15]). En, qua prudentia sancti illi pollebant opiliones; qui audita voce angeli, qua ad visendum recens natum Messiam excitabantur, minime rem neglexerunt aut distulerunt, quin potius mutuo se exhortantes aiebant: “Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecita Dominusb, et ostendit nobis” [ibid.]. a om. “fecit” (BSV) b om. “et” (BSV) 118 “Typhoeus – unus e Gigantibus, filius Titani et Terrae, quem illa Iovi trata ad perniciem coelestium fertur edidisse. Hic, cum in ingentem corporis molem adolevisset, eo vecordiae provectus est, ut Iovem ad certamen de Regno provocaret eumque de coeli possessione deiicere conaretur. Quapropter a Iove fulmine ictus est. Aliqui, ut Pindarus, et eum secuti Ovidius [...] fabulantur, in Sicilia sub monte Aetna sepultum fuisse.” (FLL, s.v. Typhoeus).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==