718 inspectio cordis Post Sanctissimam Communionem 1. “Pax hominibus bonae voluntatis” (Lc 2[, 14]). Expende, illos animi semper quiete perfrui, qui alienam non suam faciunt voluntatem. Namque bonae voluntatis homines ii sunt, qui suam cane peius et angue fugiunt116 voluntatem. Atque talibus hodie caelestis pax dispensatur. Superbis, iracundis, gulosis, rebellibus, contentiosis, pertinacibus nulla requies est. Humiles, obedientes, mansueti, laboriosi, mites, pacifici, temperantes, resignati summa quiete perfruuntur. Talis hodie tu in conspectu Domini, bona inquam voluntate plenus appare, si pacis osculum sauvissimum a “Principe pacis”117 tibi velis propinari. 2. “Verbum caro factum est” (Io 1[, 4]). Quas virtutes in cunabulis totum mundum docuit puer Iesus, easdem nunc virum indutus et in tui cathedra cordis locatus, ut te doceat, petas. Quem enim apud te Magistrum habes? illum, qui cum esset incomprehensibilis, stricto praesepi continebatur: illum, qui cum Deus esset, universorum et Conditor et Possessor; factus Homo, non habuit in oppido Bethlemitico locum recubandi: illum, qui fascium loco fascias manu gerebat, Imperator invictissimus: illum, qui post conversationem cum Patre Spirituque aeterno inter angelos habitam, iacebat inter bovem et asinum, simul existens in caelo, simul in stabulo. Disce a nudo Infante, summam colere paupertatem; a caelesti Rege in praesepi recumbente, veram humilitatem; ab obsequentissimo Dei Filio, dignam corona obedientiam. Disce a tacente Verbo custodire silentium; ab ardente media sub hyeme magnis desideriis redimendorum hominum Salvatore, divinam charitatem et proximi amorem imbibe; a tolerante frigora, famem, sitim faetoresque stabuli summo orbis Monarcha, tolerantiam laete ferendi res adversas mutua; denique veram sapientiam ab aeterna Sapientia in orbem delapsa disce. 116 De proverbio: “cane ac angue peius aliquid evitare”, v. p. 65, n. 55. 117 Cf. Is 9, 6.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==