717 recollectiones in totius anni solennioribus festis Examina itaque conscientiam tuam, ut omnibus maculis eius per sacramentum Poenitentiae detersis in novum hominem regenereris et denuo cum Iesu nascente renascaris in omni virtutum et meliorum perfectionum exercitio. 2. “Videamus hoc Verbum, quod factum est” (Lc 2[, 15]). Si magno desiderio videndi Iesu nati pastores tenebantur, adeo, ut se invicem exhortarentur ad viam Bethle[he]m versus arripiendam, quanto, tu, affectu teneris hodie, eundem, ad quem illi salutandum sese mutuo animavere, suscipere? Pudeat te magnae tepiditatis, quod oscitanter quasi ad caelestem Regem accessurus te disponas. An quidpiam sub sole pane hoc quem sumpturus es, potes gustare suavius, sumere salubrius, obsonari lautius? Age, soporem spiritualem excute, proripe te, ne te pastores ad Iesum, hoc est homines saeculares, quos maior hodie suscipiendi Christi movere potest devotio, praecedant. Corripe gressum, eleva mentem, anima cor et omnes alloquere sic sensus tuos: “Videamus hoc verbum, quod factum est”. 3. “Omnia per ipsum facta sunt” (Io 1[, 3]). Ne dubites aliquid ab hodierno Infante, tamquam parvulo et paupere, postulare, en sanctus Evangelista dicit: omnia per ipsum facta esse. Cum petitis igitur eum accede. Et arridet quidem infantilis facilitas, pandit beatus Pusio suas manus, ut plurimos ad se petitores alliciat. Sed tu fortasse times ipse perorare pro te. Accede nihilominus; optimos interpellatores: Mariam sive gratiarum, sive misericordiarumMatrem ac madiatricem clementissimam; Iosephum sanctiorem caelestium donorum oeconomum et administratorem, ad Regis Infantis cunas reperies; per hos obtinebis, quod per te non poteris. Suadeo vero, ut non pauca quaedam, sed omnia a puero Iesu petas: illum, inquam, ipsum petas, ut se tibi donet; quandoquidem eo habito, quid tibi potest deficere? Ergo cum illum e manibus sacerdotis accipies, finge, te illum e manibus Iosephi de gremio Matris sublatum accipere cumque illo omnia tibi venire. [f.147r]
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==