716 inspectio cordis me non sumpserunt, nec ullo hodie favore a me sunt aucti, tamen plus quam tu, amant, magis mihi, quam tu, placere student, maiora pro me, quam tu, patiuntur et operantur, studios[i]us denique perfectioni suae, quam tu, attendunt. 3. “Accipite Spiritum Sanctum” [Io 20, 22]. Si forsitan hactenus a malo spiritu seducebare proprias sequens passiones, iam hodie alium hominem sumpto Deo-Homine induere debes. Nam si ille per afflatum discipulis dedit suum Spiritum, tibi profecto eundem non subtrahet, cum quodammodo sese tibi incorporavit. Spiritum itaque malum esse cogita repugnare maiorum voluntati; bonum, obedire vel infimis quibusque. Spiritus a Religione alienus est: altiora sapere, appetere, eligere. Spiritus Dei est: humilia cogitare, velle, amplecti. Spiritus Stygius est: velle aliis imperare, sublimia comprehendere, omnibus praeponi, maximam inter omnes laudem habere. Spiritus sanctus et divinus est: iugum Crucifixi suaviter portare, scrutatorem Maiestatis non esse, quibuslibet cupere postponi et maximis inter omnes contemptibus se dignissimum reputare. Talis tibi deinceps est spiritus sequendus, si verus esse Christi discipulus cupias. Quid enim prodest extra mentiri religiosum, se intus peior quam saecularium pessimus quisque sis? In Solennissima Christi Domini Nativitate Ante Sanctissimam Communionem 1. “Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis” (Lc 2[, 1]). Considera, quod sicut Augusti tempore nascituro Christo in toto orbe summa vigebat pax et hinc universi eius incolae conscribebantur, ita tibi sunt omnes [f.146v] potentiae animae sensuumque componendae hodie paxque summa cordis procuranda et omnes defectus, imperfectiones naevique animi conscribendi, cum in Natali veri Dei-Hominis te ad excipiendum illum accingis.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==