Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

714 inspectio cordis In Festo Sancti Thomae Apostoli Ante Sanctissimam Communionem 1. “Unus ex duodecim [...] non erat cum eis quando venit Iesus” (Io 20[, 24]). Expendere potes, infelicem aliquomodo fuisse ex eo sanctum Thomam, quod una cum caeteris Apostolis non fuerit Domino apparente. Unde fortasse illius cunctationis, dubitationis ac incredulitatis erat causa haec absentia, qua se a communi sociorum subduxerat congregatione. Tu, quantum commodi spiritualis amittis, cum te aliquando communibus exercitiis, puta orationi, collationi, culparum manifestationi114, subtrahis aut ex negligentia, aut ex imprudentia. Hinc tibi mentis ariditas, hinc ignorantiae nebulae, hinc impertinentium cogita tionum fluctus oriuntur. Quare ne tali obruaris tempestate et in desperationem penitus recuperandae gratiae devotionis incidas, atque tuarum imperfectionum tollendarum, defectum corrige, adesse communibus [exercitiis] stude et hodie Dominum cum Rege psalte ora: “Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me” [Ps 50, 14]. 2. “Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum” [Io 20, 25]. Considera, divina providentia factum esse, docente Magno Gregorio, ut “ille [f.145v] discipulus”, nempe divus Thomas, “tunc deesset: post autem veniens, audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet”. Etenim tali medio nobis omnis incredulitatis occasio sublata est. “Quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens, omni dubitatione postposita, in fide solidatur”115. Tu ne vereare dubia tua aliis exponere et in iis vel ipsum Deum, vel prudentiores te, consulere. Nam sic non tantum saluti tuae 114 “Culparm manifestation” locum habuit in sic dicto “Capitulo culparum” tum Pro Marianis (cf. NV, c. IX, 3), tum pro Piaristis (cf. Const.S.P., P.I, c. XI, III). 115 Gregorius Magnus, Homilia 26 in Evangelia: PL 76, 1201, uti allegatum in Liturgia Horarum III, pp. 1253-1254 (die 3 Iulii, St. Thomae Ap., Festum).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==