712 inspectio cordis lium sorte exempta est; qua sine labe originali concepta; qua infinitis charismatibus [s] exornata, cumulata et penitus super omnes creaturas evecta est? 3. “Spiritus [...] meus super mel dulcis” (Eccli 24[, 27]). Fatetur id orthodoxa Ecclesia, cum post clementem, piam, etiam dulcem Virginem Sanctissimam compellans appellat.111 O vere dulcis es, Virgo Maria! quis enim plenus amaritudinum ad te unquam confugit et sine consolatione recessit suavissima? quis plenus maeroris te accessit et non illico recreatus est? quis felle tentationum maceratus, in sinu tuo non sensit dulcedinem? Afflictos, gementes, tentatos, oppressos, tu, consolaris, reficis, adiuvas, elevas. Omnibus suavis, omnibus dulcis es. Utinam sic possim exprimere quam sis dulcis, uti concipio, quod sis dulcis! Experitur tuam dulcedinem totus orbis christianus, gustat, haurit, sed exprimere non potest. O igitur clemens et pia et dulcis Virgo! Iesum nobis tui ventris benedictum fructum et hodie reconciliatum et in mortis hora ostende propitium. Post Sanctissimam Communionem 1. “Ego ex ore Altissimi prodivi” (Eccli 24[, 5]). Considera Virginem Beatam ex ore Altissimi prodivisse, id est oraculo Dei promissam fuisse adhuc primis illis parentibus nos- tris, quando culpam, cuius erat mulier auctor, auctore alia sed meliore muliere delendam fore praedixit. Dixit enim serpenti: “Inimicitias ponam inter te et mulierem [...]: ipsa conteret caput tuum” [Gen 3, 15]. Ab illo enim tempore, quo divinum in paradiso mandatum fuit perfractum omnes mortales infernalis serpentis amici facti fuere, inimici vero Dei: sola Virgo Beatissima in ortu statim suo inimica esse apparuit diabolo, cum sine primaeva labe fuit concepta. Contrivit ergo caput serpentis et in ortu suo et tum, cum peperit mundi Salvatorem. 111 Cf. antiphona Salve Regina, in fine: “O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria”: Liturgia Horarum I, p. 540 (Ordinarium ad Completorium).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==