711 recollectiones in totius anni solennioribus festis Tu itaque paratus esto, quovis puncto, ad obediendum. Et vero illum nunc Magistrum obedientiae corde tenes, qui lictoribus etiam carnificibusque promptissime fuerit obsecutus. In Festo Immaculatae Conceptionis Virginis Mariae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Quasi cedrus exaltata sum in Libano” (Eccli 24[, 17]). Considera non immerito Virginem Beatissimam cedro comparari. Sicut enim cedrus inter alias arbores praestantissima, sic inter omnes creaturas Virgo Beatissima. Insuper non te latet, quo in precio fuerunt apud Salomonem aeque ditissimum omnium atque sapientissimum ligna cedrina, quibus etiam interiorem templi illius in terris primi atque celeberrimi partem voluit ornari. Cur ergo hinc Virgo Beatissima cedrus non vocetur, cum illa eadem sit templum? Quo nomine illam devotissimus quidam Clientum salutans: “Salve”, inquit, “o puerpera! templum Trinitatis”110. Perge, tu, ad hoc templum hodie, cum magna festinatione, utique obtenturus, quidquid petieris. 2. “Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris, et gratiae” (Eccli 24[, 22]). Quis trepidet accedere hodie clementissimam caeli Reginam vel peccatorum pressus onere, vel tribulationum confectus multitudine? En extendit suas manus et vocat: “Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis” [Mt 11, 28]. Terebintho se comparat extendenti ramos et quidem ramos honoris et gratiae, ut ad eam cum fiducia maxima festines et omnigenam gratiam Dei, et honorem beatitudinis aeternae tibi obtenturam. Quid enim illa non impetret mortalibus a Filio hac praesertim die, qua singulari privilegio [f.144v] a communi omnium morta110 Haec verba non sunt verificata quia nescitur quis sit ille devotissimus quidam clientum” et e quo opere eius verba hic allegata sunt desumpta.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==