Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

710 inspectio cordis nistrat. Id autem tali modo fieri contemplare. Quod obedientes inspirationibus Dei, quae plerumque per directionem aliorum sunt exequendae, summam cordis tranquillitatem acquirant. Hoc enim istius acquirendae medium religiosus ille Christi Imitator dat, cum personam Christi sumens ita loquitur: “Si me audieris et vocem meam secutus fueris: poteris multa pace frui”106. Idem alibi inculcans: “Stude”, inquit, “alterius potius facere voluntatem quam tuam.”107 “Opta semper, et ora: ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis”108: talem facit Dominus discumbere servum. Iam vero ministrat ei, cum pluribus [f.144r] inspirationibus accumulat utia obedientem sicque veluti pertransiens saepius visitat eum, instruit, illuminat, solatur, corroborat, inflammat. a ita correctum est coniecturaliter, secundum contextum, verbum “uni”, quod – secundum contextum – uti error (ob calami lapsum?) agnosci debet O, Domine benignissime! “Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua”. 2. “Estote parati” [Lc 12, 40]. Considera, moneri te a Christo Domino, ut omni momento sis paratus illi in tuis obedire Superioribus tangique hic simul eos, qui, cum iis quidpiam iniungitur, murmurant, excusant se, tergiversantur, putantes, satis se fecisse voto, quod semel aliquando simplicem fecerint obedientiam; imo iam sanctos sese iudicantes, si forte unum simplicis obedientiae dederint aliis exemplum. Cum Dominus illos beatos pronunciaverit, quos non solum in prima (hoc est religioso tyrocinio) sed in secunda et tertia vigilia veniens invenerit vigilantes109; id est, tota vita obedientes. 106 Thomas à Kempis, De Imitatione Christi, p. 241 (l. III, c. XXV, n. 5). 107 Idem, ibid., p. 235, (Lib. III, cap. XXIII, n. 3). 108 Idem, ibid., (nn. 67). 109 Cf. Lc 12, 38.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==