709 recollectiones in totius anni solennioribus festis observantes: “Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis [legem] Christi” [Gal 6, 2]. Tu, vide, quo modo sis homo? Si priori, exue quamprimum et indue hominem secundo modo efformatum, vere christianum, vere pium Religiosum. 2. “Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes” [Lc 12, 37]. Considera, Dei servi beatitudinem consistere in ieiuniis, vigiliis et orationibus, si haec omnia eo tendant, ut voluntas Domini adimpleatur. Nec esse beatiorem illa animam, quae vigilat ad fores cordis quotidie, expectans Domini sui voluntatem, sive per instinctus supernos, sive per alia signa exprimendam, ut continuo eam exequatur. Vult, exempli gratia, Deus, ut haec aliquid patiatur; cum gaudio suscipit afflictionem; vult ille, ut laboret, subit haec laborem cum lae titia; vult ille, ut infirmetur, laeta haec amplectitur infirmitatem; vult ille, ut aliquantum contemnatur, contemptus haec alacriter ambit; vult ille, ut mortificetur, mortificationes haec exos- culatur: quidquid ille denique mandat, haec facit; quidquid ille prohibet, haec respuit. O sane beata est talis anima; beatus est Dei servus, qui sic vigilat, et omnino securus praedestinationis; quoddama dum e contrario signum videtur esse reprobationis negligere divinam agere voluntatem, quod Sauli docemur exemplo, cui a Samuele Vate dictum est: “Pro eo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus” (1 Sam 15[, 23]). a in ms. erronee: “quemdam” (debet esse: “quoddam ... signum”) Tu, itaque beatus eris, cum te semper ac praesertim hodie, Dominus invenerit vigilantem. Post Sanctissimam Communionem 1. “Faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis” [ibid.]. En, quae praemia capit anima servi ad voces Domini vigilantis: nempe quietem ipsi pabulumque internum Dominus ipse mi-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==