708 inspectio cordis tore, “Nihil est hac linqua beatiusa quae in adversis Deo gratias agit”105. b a “sanctius” (Drexelius) b hoc in loco, in margine, legitur sequens annotatio (in parte solummodo visibiis): “In Fes[to] S. Bar[ba]rae reco[lle]ctio, ut in “[Fe]sto S. Cat[har]rinae, sup[ra], [ f. 141v]” In Festo Sancti Nicolai Pontificis Ante Sanctissimam Communionem 1. “Et vos similes hominibus” (Lc 12[, 36]).a a Iuxta invenitur talis posterior annotatio: “Vide proprium Evangelium in communi confessorum; Pontificum”. Expende, quando nos decet esse homines, quando nocet esse homines. Primo namque certum est, fieri nos homines tunc, cum naturae passionumque ductum sequentes in varios impingimus scopulos imperfectionum, imo peccatorum, non obediendo, murmurando, impatientiae signa demonstrando, mortificationes respuendo, cae- lestia negligendo, terrena, uti opes, honores, gloriam et similia, uti delicias, consolationes vanas, quietem superfluam appetendo et quodammodo saecularium adiuvando culpas. Altero modo fieri homines consuevimus, cum per discretionis [f.143v] regulas alienos defectus excusamus, fatentes fore, ut peiora committamus, nisi a Deo fuerimus adiuti; cum nobis illatas iniurias facile toleramus, cogitantes pluribus nos iniuriis Deum affecisse; cum lapsibus aliorum condolemus, expendentes humanum esse labi; cum pro peccatoribus oramus, illud Apostolicum 105 Indubitanter uti “Africanus Doctor” denotatur S. Augustinus. Attamen verba hic allegata erronee ei tribuuntur. Evidenter P. Papczyński ea desumit ex opera H. Drexelli Prodromus Aeternitatis Mortis Nuntius, c. II, § 47: Opera omnia, Antverpiae 1643, I, 61, ubi clare dicitur quod hoc “inquit Chrysostomus”, immediate tamen antea allegatur id quod “verissime dixit Augustinus”. Verba S. Chrysostomi hic allegata leguntur in eius hom. 8 in Epistolam ad Colossenses (PG 62, col. 357); in hac editione tamen datur sequens version Latina: “Nihil est lingua illa sanctius, quae in malis Deo agit gratias”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==