707 recollectiones in totius anni solennioribus festis et modo suae mensae adhibiturus est, quem iuste pridem tormentis infernalibus addixisse debebat. [f.143r] Post Sanctissimam Communionem 1. “Continuo relictis retibus secuti sunt eum” [Mt 4, 20]. Attenta mentis consideratione trutina, qua celeritate vocanti Domino obsecuti fuere, qua sui abnegatione illum secuti sunt praesentes discipuli Petrus Andreasque, germana pectora. Continuo voci illius paruerunt; omnibus, quaecunque hoc in mundo possidebant, non solum retibus relictis ac maxime propria voluntate postposita, post vestigia eius abiverunt. Poterant ei vocanti se respondisse: facere nos hominum pis- catores vis, atqui beatus qui tenet praesentia: certa pro incertis nolumus dimittere. Contenti sumus piscium captura, hominum capturam non appetimus. Nihil horum sancti piscatores: at “continuo relictis retibus secuti sunt eum”. Tu quamdiu tergiversaberis tuis passionibus relictis Christi premere vestigia? An surdis auribus Christi vocem tuo in corde perorantis transibis? Audi, quid Verbum loquatur tibi: relinque te et invenies me; relinque cupidinem et invenies requiem; relinque omnia et habebis omnia; exinani te et plenus eris. 2. “Salve crux [...]; suscipe discipulum eius, qui pependit in te, magister meus Christus”104. Has voces promebat Sanctus Apostolus, haec spicula sagittasque ardentis amoris vibrabat in caelum cruci affigendus. Tanto gaudio tendebat ad suspendium, quanto alii properant ad Regale fastigium: quin maiori ignominiosam suscepit alacritate mortem, quam alii mundanos honores suscipiunt. Scilicet exemplo suo voluit te docuisse, ut quamvis imminentem tibi crucem laetus expectes, cum gaudio suscipias, portes cum gratiarum actione: Siquidem, proclamante Africano Doc104 Antiphona ad Benedictus (Ad Laudes matutinas), in festo S. Andreae, Apostoli (die 30 novembris): Lituriga Horarum IV, 1293.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==