706 inspectio cordis suae in aliquem intorserit, mox discussis tenebris informem materiam informat illaque duo, a quibus omnes promanant virtutes, principia, fidem et charitatem, in ea constituit. Exemplo sit hodiernus Apostolus: qui quamprimum ab Incarnato Deo conspectus fuit, extemplo, relictis omnibus, secutus eum103. Credidit simul, et dilexit. Quin imo, si tui ipsius praesentem statum cum praeterito conferes, divino id oculo adscribes, quod Babylone Ierosolymas: ex confusionis abysso, id est mundo, ad dilecta Dei tabernacula protractus sis. 2. “Erant enim piscatores” [ibid.]. Adverte divinam providentiam, sapientiam consilium. Ad arduum subiugandi sibi mundi opus non eligit principes, non vocat Dynastas, non mittit invictos Imperatores; sed piscatores. a. Fecit hoc ideo, ut vocati agnoscerent, quam vili e statu ad sublimissimum fastigium essent evecti, atque tantae vocationis beneficium agnoscentes, magis amarent beneficum Dominum constantiusque omnia pericula voluntatem huius adimplendo perfringerent. b. Propterea hoc fecit, ut magis eius potentia inclaresceret, ubi per tam viles et rudes homines, tot reges, imperatores, et philosophos, imo totum mundum debellasset. [c.] Demum idcirco fecit hoc, ut nobis ostenderet: tam non esse nobis vilioris conditionis homines contemnendos et ab heroicis laboribus, quos gratia Dei subeunt avellendos, neque, si nos ali- quorum monuerint, spernendos, neque si quidpiam rogarint dimittendos vacue, quam nullam apud se acceptionem personarum esse: verum conferre gratiam suam, cui placuerit; evehere, quem destinarit; destinare, quem voluerit. Disce, tu, non natales hominum sed virtutes aestimare; non verba Dei praeconum, sed rem magni facere et exequi. Deinde tuae vilitatis et malitiae conscius, gratias age Deo, quod te praeter alios meliores ad religiosum statum, quasi apostolicum vocaverit 103 Cf. Mt 4, 20.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==