Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

705 recollectiones in totius anni solennioribus festis nem? Ubi cibus divinus, potus caelestis, gaudiorum plena mensura, gratiarum favorumque cumulus sufficiens. Quapropter est cur tibi gratuleris et applaudas; siquidem non paucae imprudentes animae hoc beneficii, sive ob negligentiam, sive ob reprobationem consequi nequiverint hodie, quod tu consecutus es. At curabis ne post has mysticas nuptias infatueris, non ignorans sal infatuatum ad nihil valere, nisi ut eiciatur foras et conculcetur102; propter quam igitur prudentiam fuisti ad convivium Dei admissus, cave ne post convivium eam amittas. 2. “Et clausa est ianua” [ibid.]. Cum de clausa ianua nuptialis triclinii verba Servatoris audis, oportet ut de clausura quoque tui cordis cogites. Nuptias enim cum filii huius mundi celebrant, portas obserari domus curant, ne vel aliquis [non] invitatus introeat, vel quidpiam in illo tumultu depereat. Ergo praecludendus etiam tibi pectoris aditus, ut quiete nuptias cum animae tuae Sponso, Iesu, celebres spirituales, et impertinens aliquis ex orco hospes, si patens invenerit cor, eo se non intromittat; aut certe ne tibi ex hodierna die collatis nuptialibus donis aliquod pereat, si non tuos sensus custodiveris. Cautus itaque sis circa externa, ne in internis detrimentum patiaris. [f.142v] In Festo Sancti Andreae Apostoli Ante Sanctissimam Communionem 1. “Vidit duos fratres” (Mt 4[, 18]). Considera, felicem esse animam, quam Deus fixis oculis intuetur; nec frustra Davidem clamare: “Non avertas faciem tuam a me” [Ps 101, 3]. “Aspice in me, et miserere mei” [Ps 118, 132]. Nimirum finge tibi abyssum illam, ex qua omnia condita sunt, tenebris undique circumfusam; talem deinde animam divini oculi luce carentem esse dices. Ubi vero Sol ille increatus lumen gratiae 102 Cf. Mt 5, 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==