Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

704 inspectio cordis Si Deo servire te dicis, in omnibus tibi Dei gloria quaerenda, non tua; si tuam quaeris, iniuriam Domino facis, tibi salutis detrimentum. Sint exemplo tibi fatuae virgines, “quae (sanctus inquit Gregorius) “dum de virginitate sua gloriam foris expetunt, in vasis suis oleum habere noluerunt”101; et oleo deficiente non meruerunt ingredi cum Sponso ad nuptias. Itaque disce, satius esse, rubore ob imperfectiones confundi, quam vana iactantia ob virtutes elevari. Salutaris est confusio ex peccatorum promanans cognitione; damnosa gloria ex virtutum oriens iactantia. 2. “Et quinque prudentes” [ibid.]. Expende priores virgines fatuarum nomen et sortem accepisse, quod suas virtutes laudari cuperent: has e contrario prudentes fuisse dictas et ad nuptias agni intromissas, quod omnimodae laudis appetentiam mortificaverint et contemni amarint. Hinc disce, quanti fiat mundana aestimatio apud Deum, quanti contemptus aestimetur. [f.142r] Ordinarie contemnuntur a Deo, quos magni facit mundus; et magni fiunt e contra, quos parvi mundus aestimat. Odit Deus illos, quos amat mundus; contemnit illos, quos mundus veneratur. Cogita itaque, quid velis potius habere: an contemni a mundo et a Deo aestimari, an a Deo contemni et a mundo aestimari? Conducibilius est displicere mundo, quam Deo: creaturae, quam Creatori. Post Sanctissimam Communionem 1. “aEt ingressae sunta cum eo ad nuptias” (Mt 25[, 2]). a-a “intraverunt” (BSV) Felicitatem esse maximam prudentium virginum expendes, quod sit iis concessum nuptias cum immortali Agno celebrare, participem te quoque talis felicitatis esse considerans. Nam quas potiores nuptias habere velis praeter sanctissimam Communio101 Gregorius Magnus, Homilia 12 in Evangelium : PL 76, col. 1118 (n. 1476).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==