703 recollectiones in totius anni solennioribus festis modum Rebecca Mater serio iuvit in paterna benedictione percipienda Iacobum99; ita tibi, non per alium petendam esse Dei benedictionem et procurandam, quam per novi testamenti Rebeccam Matrem Dei Virginem sanctissimam, exemplo illius, qui alicubi orat: “Per te ac-cessum habeamus ad Filium, o benedicta Inventrix Vitae, Mater salutis! ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis”100. [f.141v] 3. “De qua natus est Iesus” [Mt 1, 16]. Gratulaberis hanc praerogativam Virgini beatissimae, quod nimirum Dei Salvatoris Mater sit facta minime tacto virginitatis flore. Omnes eidem tuas necessitates cum perfecto submissionis et fiduciae sensu committes, non dubitans finem eas optimum sortituras. Disces etiam tuis in dubiis, anxietatibus, difficultatibus ad eandem refugere Dominoque grates continuas persolvere, quod illam elegerit et fecerit sibi Matrem, nobis advocatam. Illud autem inter praecipua desiderabis, ut eius ope et auxilio praesentissimo, in illo difficili, periculoso et ultimo conflictu, quo migraturus ex hac vita es, perfruaris. In Festo Sanctae Catharinae Virginis [et[ Martyris Ante Sanctissimam Communionem 1. “aQuarum quinquea erant fatuae” (Mt 25[, 2]). a-a “Quinque autem ex eis” (BSV) Considera fatuum esse, qui vanam ex operibus suis gloriam captat. Dum namque propriae laudis auram sectamur, oleum neg- ligimus divinae charitatis, propter quam omnia debemus operari. Non leviter obscurat actuum sanctorum pulchritudinem vanae glorie fumus. 99 Cf. Gen 27, 1-29. 100 Non potuit textum hic allegatum invenire, quia nullo modo (nec in margine) indicatur auctor huius orationis vel liber e quo haec orati desumpta est.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==