701 recollectiones in totius anni solennioribus festis In Festa Beatae Virginis Mariae Praesentatione Ante Sanctissimam Communionem 1. “Liber generationis” (Mt 1[, 1]).95 Hactenus, anima mea, libris inhaesisti variam doctrinam complectentibus. Hodie novum, recentem, invisum librum, sanctissimam Dei Genitricem, librum inquam ab ipso Deo conditum, conscriptum, exornatum, inspice. Quid alicubi possis invenire, quod in Maria non habeas? quid eorum, quae Maria complectitur, quispiam tibi suppeditabit? Liber hic, virtutum et omnium perfectionum est: in tot capita distinctus, quot virtutibus refertus. O igitur huic volvendo libro te totum applica flosculosque tuo statui pernecessarios ex hoc decerpe. 2. “Liber generationis Iesu Christi” [ibid.]. Considerabis etiam Christum Dominum in sua genealogia quasdam peccatrices personas, faeminas virosque numerari voluisse, propterea fortassis, ut eum vere poenitentium nullus adire vereretur. Proinde cum fiducia, tu, illum hodie accede; veniam tuarum imperfectionum tibi concessum iri sperans. Si tuae causae diffidis, Patronam, Refugium peccatorum, accipe. Quodsi necdum securus es, adhibe sanctas e familia Christi peccatrices et peccatores: hi tuae causae patrocinabuntur. Non ignari malorum, non expertes lapsuum, misero succurrent, lapsum erigere allaborabunt. Sanctissimus ex his David suppetias promittens: “Docebo”, inquit, “iniquos vias tuas; et impii ad te convertentur” [Ps 50, 15]. 3. “Filii David” [ibid.]. Expende ideo hic praepositum esse Davidem Abrahamo, peccatorem iusto; ut tu cognosceres, peccatores si egeri[n]t dignam poenitentiam, non modo in gratiam recipi, sed non in postremo deinceps honore haberi et in altis caeli soliis collocari. Nam que- 95 In margine hic legitur sequens annotatio (in parte destructa) : “Recollectionem de proprio Evangelio vide in festo ad S. Luc., fol. 137”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==