700 inspectio cordis 2. “Si oculus tuus bsimplex fueritb, totum corpus c lucidum erit” (Lc 11[, 34]). b-b “fuerit simples” (BSV) c add. “tuum” (BSV) Considera hoc loco per oculum intentionem rectam intelligi, secundum quam nostras omnes actiones dirigere et alienas debemus interpretari. Atque hanc intentionem tanti esse momenti, ut plane omnis nostra perfectio, omne meritum, omnis merces ab ea dependeat. Vide itaque quanto fructu meriti defraudaris, cum non rectam tuis actionibus praefigis intentionem. Recta vero ibi est intentio, ubi non proprium sed alienum commodum spectatur Deique solius laus et beneplacitum. Quod exemplo suo divus Martinus docet; qui rogatus a dis- cipulis, ut vitae peteret prolongationem, sic oravit: “Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem”92. 3. “Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint” [Lc 11, 35]. Tibi haec dici puta, cuius pectori Sol increatus est inclusus: Lux illa, [“]quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum[”] [Io 1, 9]: Lumen illud, quod est missum de Caelo ad revelationem gentium93. “Vide ergo ne lumen” hoc, “quod in te est, tenebrae sint”. Ne post magnam illuminationem, quam a Sole iustitiae hodierna luce mutuasti in sanctissima Communione, Pharia te nox obruat, qualis olim regis Pharaonis scelera punivit ac maxime incredulitatem94. Si enim profundis immergere imperfectionibus; si Moysen, hoc est internum non audieris instinctum, deficiet tibi caeleste lumen et tenebris circumdaberis. [f.140v] In Festo Sanctae Elizabeth Viduae poloniae Patronae, vide supra, folium 124r, in festo sanctae Margaritae. 92 Ex Epistolis Sulpicii Severi: Liturgia orarum IV, p. 1262 (Memoria S. Martini, ep., Die 11 novembris, Ad Officium lectionis, Lectio altera). 93 Cf. Lc. 2, 32. 94 Cf. Ex 10, 21-23. “Pharius, a, um, adiect. a Pharo, ponitur pro Aegiptio” (SLL).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==