Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

699 recollectiones in totius anni solennioribus festis illius et gustum et suavitatem et saporem non sentias. Talis enim caecitas mentis omnem superat gravitatem ac infelicitatem corporalis caecitatis. 3. “Nemo lucernam accendit” [ibid.]. Perpende, quam graviter sponsus ille et merito succensere famulis suis deberet, si nullus eorum nuptias celebranti cum taedisc adesset; vel, quam iure sponsa illa diceret, quae veniente ad eam sponso sederet in tenebris: “Nemo lucernam accendit”. c in ms. erronee: “taedos”, forsitan ob lapsum calami An et tu miser non potes hoc tempore, quo ad te caelestis descensurus est Sponsus, dicere sensibus tuis: “Nemo lucernam accendit”? Visus obcaecatus est, tactus coinquinatus, auditus multis nugis ac vanitatibus oneratus, gustus obtusus mundi felle, debellatus est variis illecebris odoratus et subactus. Heu me miserum! Nemo lucernam accendit Domino, sponsam suam animam meam adeunti, nemo. Tu saltem promptissima voluntas ei cum lumine occurre; facem bonorum desideriorum praeferens eum in [f.140r] thalamum penetraleque cordis introduc, quod illustrabit ipse melius, ut ingredietur. Post Sanctissimam Communionem 1. “Nemo aaccendit lucernam, et ponit in absconditoa” [ibid.]. a-a “lucernam accendit, et in abscondito ponit” (BSV) Lucerna tua est Christus, qui hodie cordis in tui domo illuxit. Vide ergo, ne lucernam hanc ponas in abscondito; hoc est, tenebris imperfectionum, vanorum discursuum, evagatione sensuum, negotiorum importunitate, contentionum, multiloquii aliorumque defectuum sive excessuum nebula obumbres et involvas: sicque omni luce destitutus a vera via perfectionis aberres et in caliginosam tot errorum devolvaris abyssum. Fiatque tecum id, quod cum iis fieri solet, qui noctu cum lumine incedentes, hoc aliquo casu extincto, quo se vertant, ignorant.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==