698 inspectio cordis [f.139v] est visione Dei privari: mundum conservare idem, est divinae visionis certum esse. In Festo Sancti Martini Episcopi Turonensis Ante Sanctissimam Communionem 1. “Nemo lucernam accendit, et aponit in absconditoa” (Lc 11[, 33]). a-a “in abscondito ponit” (BSV) Considera, non esse tibi ius eos arguendi, qui se publicae luci committunt, quasi id ostentationis gratia agant; sed potius illos apud te excuses, quod talenta a Domino accepta nolint abscondere infodereque, sed [velint] proximis communicare atque lucrum facere Domino talentorum. Quibusdam enim prodest latere; at quosdam Deus in omnium facie proponit, ut eorum ab omnibus opera videantur; et Pater cae- lestis, in quo et per quem et propter quem universa operantur91, glorificetur. 2. “Qui ingrediuntur avideant lumena” [ibid.]. a-a “lumen videant” (BSV) Infelicissimum esse malum caecitatem expende. Quanta enim calamitas est in luce versari, et lucem non intueri! esse in mundo, et mundumb non videre! colloqui hominibus et eos (si humano licet modo discurrere) non cernere! Sed optanda talis caecitas est aliquando, utpote salutaris. b in ms., ob insciam suggestinem verbi praecedentis, erronee: “mundo” Tibi potius Deus orandus est, ne te illa caecitate puniat, ut, accedens increatum Solem, eum non cognoscas; sumens Deum-Hominem, illum non videas; intra tua viscera panem vitae recipiens, 91 Cf. Prov 16, 4.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==