696 inspectio cordis sum” [Mt 11, 29]. Exemplo docuit, quando tanquam Agnus ad occisionem ductus est et coram tondentibus se obmutuit90. Exigitur itaque abs te mansuetudo in tolerandis iniuriis et calumniis, ut potius eas cum silentio dissimules, quam furore augeas. Exigitur in dandis responsis et imperiis; in admonitionibus et correptionibus ingerendis; nisi forte necessitas ostendat loco mansuetudinis zelum esse adhibendum. Siquidem Magister ille caelestis peccatores publicanosque benigne convertebat; sed aliquando etiam, praesertim Pharisaeos dure perstringebata. Quod enim molli non conteritur ligno, duro malleo conterendum est. a in ms. erronee: “perstringebant” 3. “Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur” [Mt 5, 5]. Considera, non esse malam rem luctum. In valle quippe lachrymarum degimus, hinc debemus aliquando lachrymis madere, sive has pietas, sive tribulatio eliciat. Imo optandum esse tibi, ut lugeas. Si enim praecesserit luctus, sequetur beatitudo: si habebitur affictio, non deerit consolatio. Quodsi dulcissima solatii caelestis voluptas non alio precio comparatur, nisi luctu, quid te putes infelicem lugendo, cum tum [f.139r] beatus es? Acerbum est lugere, sed suavissimum consolari et non ab homine, non ex mundo, sed ex caelo, a Deo consolationem accipere. Extrema gaudii luctus occupat, sed luctus extrema gaudium tenet. Post Sanctissimam Cummunionem 1. “Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam” (Mt 5[, 6]). Quid est hoc, esurire sitireque iustitiam? certe nihil aliud, quam toto animo, toto desiderio, tota voluntate ad perfectionem vitae aspirare. Quodsi famuli novo habitu a dominis accepto; milites, novis ab imperatore stypendiis aucti, ad maiora sese obligant obsequia, sic, tu, veteri consuetudinum non bonarum sago exutus et recenti ornamento virtutum ac sanctorum habituum in sacra decoratus Communione, ferventius, quam antea Deo famulerisa 90 Cf. Is 53, 7.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==