695 recollectiones in totius anni solennioribus festis In Festa Omnium Sanctorum Solennitate Ante Sanctissimam Communionem 1. “Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum” (Mt 5[, 3]). Expende, quod primo hanc beatitudinem caelestis Sapientia loco posuerit, non aliam fuisse causam, quam, ut ostenderet, eam sibi prae reliquis maxime placere. Voluit enim, ut Sanctus Basilius loquitur: “e paupere Matre in vili stabulo nasci, et vilibus pannis involutus in praesepi reclinari”88. Ut autem declararet, paupertatem non in hoc sitam esse, ut aliquis nihil teneat, dixit esse “Pauperes spiritu” beatos; innuens, etiam illum pauperem esse gaudereque beatitudine paupertatis, qui multa possidens, nullum ad ea gerat affectum, sed tanquam transitoria despiciat; tanquam sibi ad distribuendum data, in egentiores liberalissime elergiatur. Tu tamen Apostolorum vestigiis insiste, qui mundi provincias obeuntes baculo etiam peraque iussi fuerunt abstinere. Nec metue ullum rerum in summa paupertate defectum, siquidem, ut ait ille, “Monachus nudus totius mundi dominusa”89. a “Nudus monachus mundi totius est dominus” (CSP) 2. “Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram” [Mt 5, 4]. Considera, et verbis et exemplis docuisse Christum mansue- tudinem. Verbis docebat, cum dicebat: “Discite a me, quia mitis 88 Cf. Lc 2, 7. Non potui invenire hoc dictum, nec sub “paupertas”, in operibus S. Basilii Magni secundum indicem generalem verborum (in PG et in eius Opera omnia, ed. Parisiis 163738), et non indicator aliquod eius commentum ad Lc 2, 7; ad Mt 5, 3 autem leguntur commenta diversa. Similem ideam in sua homilia de humilitate expressit: “[...] imitantes Dominum, qui de coelo in extremam humilitatem descendit [...]. Infans cum esset, statim in spelunca, et ne in lecto quidem, sed in praesepi iacuit” : PG 31, col. 535 9n. 161). 89 In margine indicator uti auctor huius dicti: “Cassianus”. Attamen non potui invenire tale dictum in operibus Ioannis Cassiani (in eorum editione Opera Omnia, Duaci 1616). Videtur itaque quod est allegatio (cum diverso tamen ordine verborum; cf. annotationem textualem: aa) desumpta e: Climacus Ioannes, Scala Paradisi (CSP), Coloniae Agrippinae 1601, p. 181 (Gradus XVI: De Avaritia). Ibi adiungitur huius affirmationis sequens explanatio: “Deo enim curam sui credidit, et per fidem omnes possidet servos”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==