694 inspectio cordis frequens conversatio meliorem facit, non obedientiorem, humiliorem, ferventiorem. O te miserum! quantam redditurus es rationem tot sacrarum Communionumc nisi iam melior existas? c in ms. erronee:“Communionem” 2. “Nunc autem excusationem non habent de peccato suo” [ibid.]. Considera non paucis ignorantiam profuturam, tibi vero magis illuminato, magis divinarum legum perito, quae poterit excusatio servire, cum de tuis delictis iudicaberis? Quamobrem vide, ne temere Dei mandata, praecepta Ecclesiae religiosasque Constitutiones violes, cum non sis potis in iudicio dicere: ignorans haec feci. Maxime vero hodierna die ab imperfectionibus tibi cavendum esse puta, quod ipsam perfectionem, Iesum, visceribus tuis susceperis et continueris. 3. “Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt” [Io 15, 20]. Perpende, indicium esse certissimum, quod quis Dei voluntatem non negligat, cum admonitiones Dei servorum, praesertim Maiorum non contemnit. Contra minime aptum esse divinis adimplendis praeceptis, qui fraternam spernit admonitionem eamque non solum surda aure praeterit, sed insuper obmurmurat, et oggan[n]it admonenti se. Frustra igitur clamabis tu, et orabis: “Domine, loquerea; quia audit servus tuus” [1 Reg 3, 9], quando renuis aliorum habere gratas admonitiones. Frustra petes: “Fiat voluntas tua mecum”87; quando, tam penosus es, ut unicum verbum ob tui prolatum a quopiam emendationem non valeas gratanter audire, vel saltem patienter. At, quid inde futurum sit, tempus ostendet. [f.138v] a “Loquere Domine” (BSV) 87 Cf. Mt 6, 10; 28, 42; Lc 22, 2.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==