Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

693 recollectiones in totius anni solennioribus festis quibus illius divinae actiones bilem movebant adeo, ut post maledicta, probra, tot hostilitates, denique mortem illi intulerint. Quare cum ipse prius tales inimicos sustinuerit, recte te admonet, ut, si velis esse verus imitator Christi, scias fore mundum tibi inimicum et sectatores eius; ac proinde ad eos superandos, aut saltem patienter ad normam Christi tolerandos semper paratus existas. 3. “Ego elegi vos demundo, propterea odit vos mundus” [Io 15, 19]. En causa, en crimen, en malum ob quod servi mundi servos Dei odio prosequuntur! quod scilicet mundana non tractent, quod eorum vitent consortia, quod pie vivere velint in Christo, ideo persecutionem patiuntur. Sed illud est maximo solatio Dei servis: “Si me persecuti sunt, et vos persequentur” [Io 15, 20]. Illud horrori eorum pesecutoribus: quod tam suas quam suorum servorum iniurias tandem aliquando Deus vindicabit. Tu tamen pro persequentibus te praesenti in sacra Communione Dominum ora. Nunquam melius illos vindicaveris, quam si Deum illis reconciliaveris. Nunquam te melius ad ferendas [f.138r] persecutiones apparebis, quam tum, cum ad normam Iesu aeternum Patrem oraveris. “Ignoscea illis: bquia nesciuntb, quid faciunt” [Lc 23, 34]. Et vero decet ut parcas suis debitoribus, si vis, ut tua debita tibi parcat Deus86. a “dimitte” (BSV) b-b “non enim sciunt” (BSV) Post Sanctissimam Communionem 1. “Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent” [Io 15, 22]. Considera, magis inde aggravari conscientiam Hebraeorum, quod viderunt et audiverunt Iesum, non tamen in eum crediderunt. Sic te gravius delinquere, cum saepius admittens in tua viscera Christum Dominum, non magis perfectus es: non te illius tam 86 Cf. Mt 6, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==