691 recollectiones in totius anni solennioribus festis bonis e factis aucupari; iactare se; non vere abnegare; non constanter abiecisse mundum; sperare pro suis operibus mercedis loco honorem; non totaliter exinaniri; retro aspicere. Mercenarius est vafer, qui postquam admovit aratro manum, vel melioris commoditatis spe ductus, vel magnitudine laboris territus, vel otii dulcedine allectus, vel antiquorum vitiorum suavitate delinitus, terga vertit, religiosam crucem deserit, fugit atque sic perdit, non salvat animam suam, non alienam. Vide sis igitur constans in quovis opere tuo, ut non solum nomen boni pastoris aut operarii, sed etiam mercedem laborum tuorum, ipsum Deum, et cum hoc omnia, recipias. 1. “Videta lupum venientem, et dimittit oves, et fugit”. a in ms. erronee: “Vidit” Considera, lupos esse cacodaemones, qui nostris animabus diu noctuque inhiant: et non solum per insidias capere, sed vi quoque rapere eas nituntur, et devorare. Oportet itaque te, pastorem animae tuae esse vigilantissimum et longe praevisis mali genii technis, sese ad illi resistendum fortiter accingere, nec illum intra maenia cordis admittere, sed extra muros profligare, prout monens ille ait: “Vigilandum est [...] praecipue circa initium tentationis; quia tunc facilius hostis vincitur, si ostiummentis nullatenus intrare sinitur”85. Mercenarius ergo ne sis, lupum venientem procul excipe, generose certa, fortiter vince. Cave dimittas ovem, et fugias. 3. “Cuius non sunt oves propriae” [ibid.]. Certum est: non esse ovem tuam, tuam animam. Emit enim illam sibi Christus inaestimabili precio sanguinis. At tanto magis illam tuae custodiae traditam curare debes, quanto melius agnoscis non esse tuam. Vestis aliena si tibi esset, quam caute illa utereris, ut proprio domino munda et nitida restitueretur. Nitidam quoque animam Deus a te requiret. Vide, qualem tibi hodie tradidit, quam venustam, formosam, quam exacte suo Sanguine ab omnibus imperfectionum naevis 85 Thomas à Kempis, De Imitatione Christi, p. 34, (Lib. I, cap. XIII, n. 20).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==