Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

690 inspectio cordis sis aut cogitare. Ocius itaque cum clamore et gemitu ipsi noto ad Pastorem tuum festina: quoniam cum desiderio expectans expectavit te. 3. “aDat animam suama pro ovibus suis” [ibid.]. a-a “animam suam dat” (BSV) Pro te Salvator tuus, Pastor optimus, animam suam dedit, effudit. At specialiter eo motivo, ut tu redemptus, illius et proximi gratia tuam quoque non renuas animam profundere. Hoc enim a te extorquet, cum inquit: “Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est” [Ex 25, 40]. In quo monte? Golgothaeo. Quid monstratum? Christus, Filius Dei, pro te, et universo mortalium genere crucifixus. Hunc inspicias, hunc imiteris decet et necesse est, ob proximi salutem tibi non parcendo, clementer omnes tractando, pro inimicis orando, teipsum pro peccatoribus divinae iustitiae opponendo, in afflictionibus ad Deum [f.137r] confugiendo, in bonis operibus perseverando. Hoc tibi exemplar et protothypon in monte monstratum est; quod, si recusas imitari, apage a cogitatu sumendi Christi. Indignus enim est, ut nutriatur a Christo, qui se abscondit, ut non operetur cum Christo et pro Christo. Post Sanctissimam Communionem 1. “Mercenarius autem” [Io 10, 12]. Explicatissime tetigit et verissime depinxit mercenarios ille Magnus Antistes orbis: “Mercenarius,” inquit, “vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed obb temporales mercedes pascit”84. b “ad” (PL) Cave, tu, alia intentione Domino servias, praeterquam ex illius amore puro, ne mercenarii nomen acquiras et mercedis perditionem. Quid est enim esse mercenarium Dei servum? Est gloriolam 84 Gregorius Magnus, Homilia XIV in Io X, 12: PL 76, col. 1128 (n. 1485).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==