689 recollectiones in totius anni solennioribus festis In Translatione Sancti Stanislai Episcopi et Martyris83 Ante Sanctissimam Communionem 1. “Ego sum pastor bonus” [Io 10, 11]. Considera, divinam bonitatem in hoc multum elucere, quod humano generi mundum struxerit et dederit inhabitandum: quod eidem plurima pascua, nimirum tot creatas res, providerit: quod omnes mortales Divino suo Spiritu regat et gubernet et pascat veluti Pastor optimus oviculas. Tibi vero perditae ovi, quot suae bonitatis exhibuit specialia tes- timonia! Imprimis aberrantem te per invia mundi ad ovile Religionis per sanctam vocationem introduxit: deinde, quam leniter, suaviter ac secure te partim per Constitutionum iura, partim per imperia Superiorum, partim per suas inspirationes hoc in ovili regit! Postremo, pascua tibi optima (illis, quae ad corpus videntur pertinere sepositis) providet. Quod an hodie quoque non experiris? quando te ad mensam suam invitat et ne verearis accedere vocat utque progrediaris animosius: “Ego,” inquit, “sum pastor bonus”. 2. “Bonus Pastor” [ibid.]. O, anima mea! quomodo dubitabis aut metues propter enormia tua patrata adire Iesum tuum! Siquidem audis, quam se bonum Pastorem esse clare profiteatur; nec te fugit, dedisse illum animam suam pro te, ovicula perdita. Curre, curre ad bonum hunc Pastorem, qui tuae conscientiae sanabit aegritudinem. Cunctos internos morbos sive imperfectionum, sive sollicitudinum, seu quarundam calamitatum auferet. Nam si, tu, maesta es ob tuas infirmitates, multo magis ille sollicitus est: qua ratione et medio quamque cito eas curet maioremque tuae sanandae gerit sollicitudinem, quam expectare pos83 cf. Naruszewicz P., Stanislao, vesc. di Cracovia, santo, martire: bs xi, 1365: “La translazione della sua salma dal cimitero presso la chiesa di S. Michele (luogo del martirio) alla chiesa cattedrale di Wawel, a Cracovia (1088)”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==