688 inspectio cordis forsitan, quod eam habere ipsi, quia petere humiliter nolunt, non possunt. Tu contra, gaude conversione peccatorum eamque procura, veluti fecit divus Matthaeus, qui postquam fuisset a Christo conversus, invitavit pro convivio publicanos, ut Christo convescentes, pariter converterentur. 2. “Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus” [Mt 9, 12]. En ipse caelestis Magister ad quaestionem Pharisaeorum res- pondet, affirmans, se, cum sit medicus animarum, non esse ad sanos, id est sanctos, missum; verum ad infirmos, ad male valentes peccatores. Utique id expertus es ipse, qui cum alias, tum hodie non sine vulneribus hunc pientissimum medicum accedisti pharmacoque sanguinis illius et corporis longe probatissimo persanatus es. O tuam felicitatem! qui semper hunc medicum penes te habes, a quo vel singulis momentis frequentissimae animi tui aegritudines curari queant! 3. “Non [...] veni vocare iustos, sed peccatores” [Mt 9, 13]. Considera maiorem non posse habere Deum maerorem, quam cum videt illos perire sponte, quorum saluti suam vitam impendit. Proinde, ne forte quis in immenso vitiorum pelago fluctuans et divina metuens iudicia salutis incidat in desperationem, aperte vult testatum esse mundi Servator, se non venisse gratia vocandi iustos, sed peccatores. Nam cum iusti salutis certi sunt, peccatores vero supplicii, profitetur se specialiter operari peccatorum salutem et curare, utpote qui velit omnes fieri salvos. Non est ergo ulli praeclusa ad caelos via, modo illam velit ingredi et infernale voluptatis iter tandem aliquando relinquere. Gratulari possunt hic sibi peccatores, quod ad illos vocandos et salvandos veniens thronum gloriae Dei Filius deseruit et ignominiae subivit ergastulum. At te miserrimum futurum, si quam venit inventurus ovem cae- lestis pastor, tu malitiose perdes. [f.136v]
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==