687 recollectiones in totius anni solennioribus festis Ecce tibi recta sequendi Christi proponitur regula: surgere et sequi. Si enim non surrexisti, non sequeris, etiamsi post eum tibi videaris figere gressum. Si loculos habes propriae voluntatis, proprii amoris et similium, non sequeris, non sequeris vere Christum, licet religiosum habitus perferas, licete misisse te vota obedientiae, castitatis, paupertatisque iactites. Surge ergo, et sequere: nam nisi surrexeris, nequaquam sequeris. 3. “Multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu” [Mt 9, 10]. Considera, etiamnum haud paucos publicanos et peccatores venire ad Iesum, quando scilicet poenitentiae adeunt sacramentum; sed postquam iidem cum Iesu discumbunt, mensae caelestis participes redduntur, iam fieri eos iustos, iam desinere publicanos esse et peccatores. Quid, tu, demireris hominum scelera? et quid ultra modum zelosius carpas? cum quidam hodie sunt peccatores, cras forte futuri sancti; modo peiores daemonibus, at postmodum iustiores angelis erunt. Non magno iis ad hoc labore opus est; tantummodo venient ad Iesum, discumbent cum Iesu, iam purgabuntur a peccatis, virtutibus ornabuntur. Magdalena quoque peccatrix Iesum accessit, iustificata recessit. O felix accessus ad Iesum per quem a peccato recessus acquiritur! O Sanctum Sacramentum, quod ex peccatore facit amatorem; ex servo mundi, servum Dei; ex filio tenebrarum, filium lucis; ex mancipio diaboli, libertum Christi! [f.136r] Post Sanctissimam Communionem 1. “Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester” [Mt 9, 11]. Ne nimium admireris, ita contra publicanos assurgere et cristas erigere Pharisaeorum superbiam. Servi namque fuerunt diaboli; ergo Dominum suum ad unguem imitati, non tantum Filium Dei persequebantur, sed etiam volentes ad eum converti et divina potiri misericordia peccatores. O superbiae vitium gravissimum! Scilicet invident etiam salutem aliis superbi; ideo
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==