Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

686 inspectio cordis geris. Proinde te recte Iesus iustitiae Sol admonet hodie, ut cautus incedas, ne in tenebras incidas. Tuum fuerit igitur opus, ne saltem sponte distraharis et nubibus inutilium sollicitudinum obruaris. Tarde redit amissum lumen et quod gratis accepisti, precibus posthac plurimis vix obtinebis ereptum. Age, anime mi, Solem intuere, ne tenebrae comprehendant te. In Festo Sancti Matthaei Apostoli et Evangelistae Ante Sanctissimam Communionem 1. “Vidit Iesusa hominem sedentem in telonio” (Mt 9[, 9]). a om. “Iesus” (BVS) Considera, utique per nomen hominis divumMatthaeum suam fragilitatem adnotasse; et cum alii [f.135v] dicerent publicanum, ille tantum hominem se appellavit, quod non ignoraret esse peccatorem, qui esset homo; nec vellet inter eos reputari, quibus dictum est, “Vosb Dii estis, et filii excelsi omnes” [Ps 81, 6]. b om. “Vos” (BVS) Porro publicanus ideo tantum vocabatur, quod telonio praesideret ac tributa vectigaliaque reciperet ab Hebraeis, ad quae se teneri non putabant, tanquam populus electus. Ah! tu, quo nomine peccatoris appellandus esses, si, quae soli tantum Numini patent, toti mundo tua nunc scelera paterent! Roga proinde Iesum, ut, oculis in te suae bonitatis coniectis, ab occultis tuis mundet te. 2. “Ait illi: Sequere me” [ibid.]. Considera, verae conversionis testimonium esse veram Christi Domini sequelam. Iscariotes non erat conversus, quia, licet se- queretur Iesum, fraudulenter sequebatur, ficto animo sequebatur, loculos habebat. Contra divum Matthaeum, hinc verum fuisse Christi sequacem conice, quod surgens, secutus est eum. Unde surrexit? a peccato; quo Christum secutus? ad virtutes.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==