685 recollectiones in totius anni solennioribus festis Post Sanctissimam Communionem 1. “Omnia traham ad me ipsum” [ibid.]. Considera, tunc vere omnipotentiam Christi humanitatem acquisivisse et universae creaturae obtinuisse dominium, post- quam fuerit in crucis exaltata patibulo et inauditis cruciatibus extincta. Sic etiam Virginem beatissimam Reginam caeli post Filii resurrectionem appellatam; quae tamen hoc titulo non fuit a legato caelesti exornata, cum illi castam maternitatem pollicetur et solum gratiae plenitudinem manifestaret: nimirum per dolores in Christi Domini passione toleratos [f.135r] caelestis Regni scept- rum videtur fuisse consecuta. Unde, tu, disce: tanto te maiora praemia manere in caelis, quan- to graviores cruces toleraveris in terris; ad caeleste quippe Regnum per afflictiones initiamur. 2. “Ambulate dum lucem habetis” (Io 12[, 35]). Scilicet cooperaturum te divinis gratiis expende, neque eas suffocaturum; quemadmodum Paulus monens Thimothaeum: “Admoneo te”, inquit, “ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per imprositionem manuum mearum” [2 Tim 1, 6]. Hinc, tu, quo plura te a Domino talenta sentis accepisse, eo maiora facere teneris lucra; hoc enim est, gratiam Dei non sinere obmori, talentis respondere concessis. Alterum cogita, tum esse per viam virtutis ambulandum lato passu, dum nobis divinae gratiae lux deservit; tum quoque poenitentiam agendam, dum lucis usura fruimur et viribus pollemus. Sera namque resipiscentia raro seria est; et unus poenitentiae voluntarius actus pro mille poenis alterius vitae valere potest. Ambula ergo, ambula, dum lucem habes. 3. “Non vos tenebrae comprehendant” [ibid.]. Considera, te solum in culpa esse, quoties lumen animae tuae eripitur tenebraeque suboriuntur. Vix enim a sacra mensa recedis et tot te vanitatibus implicas: vix a Sole pedem unum subtrahis et in abissum noctis voluntarie praeceps laberis, cum divinae prae- sentiae custodiendae, cum perfectionis ampliandae nullam curam
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==