Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

684 inspectio cordis 2. “Nunc princeps huius mundi eiicietur foras” [ibid.]. Hunc per sacram Synaxim cogita eiectum iri, quidquid in te dominii vel caro, vel daemon, vel mundus habuit, si tamen ad ea fruendum te digne praeparaveris. Non enim meretur ullam gratiam in sacra accipere Communione, qui nullam in sese ad hanc prae- parando adhibet curam. Quam deinde multi pereunt, qui Christi mensam indigne accedunt! Exemplo tibi sit vel unicus Iudas: cui nihil profuit carnem Domini in ultima sumpsisse caena, cum illum tradere Iudaeis iam decreverat quem sumebat. Nec tuae medelam feret animae divini corporis pharmacum praestantissimum, si modo vel invidiae, vel rancoris, vel odii laboras aegritudine. Vis ergo principem mundi foras e tuo corde eiici? Foras eiice prius, quidquid felis intus alis. 3. “Ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum” (Io 12[, 32]). Considera, quam efficaces sint tribulationes et persecutiones ad proximum aedificandum! Homines quippe videntes aliquem in angusto positum, non solum illi compatiuntur, sed etiam optant, ut similibus afflictionibus erudiri possint, animadvertentes mag- nam in iis salutis esse repositam spem. Quare Christus Dominus, cum voluit gloriam deitatis in monte Thabor induere, tres tantum discipulos accepit transfigurationis suae spectatores82; quia minora sensit inde salutis in homines promanatura emolumenta. Cum vero pati debuit, elevatus est a terra, in altam arborem actus, in excelso monte crucifixus, in metropolitana Iudaeae Urbe, in frequentissimo concursu mortalium passus, quia nimirum passio illius fuit instar cathenae fortissimae, qua totum orbem ad se tracturus erat. Merito ergo dicit: “Ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum”. Desidera, tu, cor ut tuum trahat hodie, et sibi coniungat. 82 Cf. Mt 17, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==